monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 50, 1
Litterae tuae et amorem pariter sonant, et querelam. Amorem tuum, quo sedulo monens, etiam quae tuta sunt in nobis pertimescis: querelam eorum qui non amant, et quaerentes occasionem in peccatis, garriunt adversus fratrem suum, et contra filium matris suae ponunt scandalum . Scribis enim eos, imo nescio quem de trivio, de compitis, de plateis circumforaneum Monachum rumigerulum, rabulam, vafrum tantum ad detrahendum, qui per trabem oculi sui festucam alterius nitatur eruere, concionari adversum me, et libros, quos contra Iovinianum scripsi, canino dente rodere, lacerare, convellere. Hunc Dialecticum urbis vestrae, et Plautinae familiae columen, non legisse quidem κατηγορίας Aristotelis, non περὶ ἑρμηνείας , non ἀναλυτικὰ , non saltem Ciceronis τόπους, sed per imperitorum circulos, muliercularumque συμπόσια , syllogismos ἀσυλλογίστους texere, et quasi sophismata nostra callida argumentatione dissolvere. Stultus ego qui me putaverim haec absque Philosophis scire non posse; qui meliorem stili partem eam legerim, quae deleret, quam quae scriberet. Frustra ergo Alexandri verti Commentarios: nequidquam me doctus magister per εἰσαγωγήν Porphyrii introduxit ad Logicam: et, ut humana contemnam, sine causa Gregorium Nazianzenum et Didymum in Scripturis sanctis catechistas habui: nihil mihi profuit Hebraeorum eruditio, et ab adolescentia usque ad hanc aetatem quotidiana in Lege, Prophetis, Evangeliis, Apostolisque meditatio.